- PROTELUM
- PROTELUMapud Plin. l. 9. c. 15. ubi de filuro pisce, Protelis boum et in Danubio extrahitur: Paulo ante pro eodem dixit, iugis boum, de Attilo Padi, Cathenatô captus hamô, nec nisi iugis boum extractus. Aliter tamen eâ voce Veteres usi, qui dixissent, Protelô iugis boum extrahitur. Nec enim protelum iugum est, sed tenor in ducendo quidam, tractusque longus et continuatus. Lucillius,Quem neque Lucanis oriundi montibus tauriDucere protelo validis cervicibus possent.Quô locô istud protelo adverbialiter positum videtur, et ducere protelo idem est, atque unô tenore et continuô tractu ducere. Cato in Originibus, Sed protelo trini boves unum aratrum ducens. I. e. tres boves iuncti facili et continuô tractu unum aratrum ducent. Quae enim difficulter trahuntur, non continenter, et unô tenore ducuntur, sed saltuatim et crebris intermissionibus, repetitô veluti impetu: cui contrarium est, protele ducere. Lucillius,Hunc iuga mulorum protelo ducere centumNon possunt.Quare Plinius ex Veterum usu scribere debuisset, protelo iugis boum extr actus, etc. Hinc protelare verbum, pro longe pellere, vel incessanter persequi, quo de vide plura, apud Salmas. ad Solin. p. 1318 et 1319.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.